Selections from Erasmus

Autor:

Excerpt: ...aut cum erudito viro colloquium. Iam vero benignitatem cum in omnes tum praecipue in studiosos quid referam? De me nihil dicam, qui 20 non ita multum ab illo accepi, idque obtrusum verius quam datum: nisi quod in acceptis numero quicquid ille... Viac o knihe

Produkt je dočasne nedostupný

16.81 €

bežná cena: 19.10 €

O knihe

Excerpt: ...aut cum erudito viro colloquium. Iam vero benignitatem cum in omnes tum praecipue in studiosos quid referam? De me nihil dicam, qui 20 non ita multum ab illo accepi, idque obtrusum verius quam datum: nisi quod in acceptis numero quicquid ille obtulit; obtulit autem frequenter vera fronte fortunarum omnium communionem. Sed in alios quam non fuerit illius parca liberalitas vel illa vox 25 arguit quam paulo ante mortem emisit. Nuntiantibus enim famulis in thesauro vix esse triginta aureos signatae pecuniae, gratulabundus dixit 'Bene habet. Sic mori semper fuit in votis. Sat est viatici mox hinc emigraturo'. O mentem summo episcopo dignam! 30 Ex tanta fortuna minimum impendit sibi. Mensa erat et pro more regionis et pro dignitate tanti praesulis splendida, sed in mediis deliciis ipse vulgaribus libentius utebatur atque hoc ipsum parcissime. Cena tam erat frugalis ut prope nulla esset. Vinum perquam 35 raro gustabat verius quam bibebat, contentus tenuissima cervisia quam illi vulgo biriam appellant. Eadem in cultu frugalitas. Nunquam holosericis utebatur nisi rem divinam peragens; adeo ut cum sub Caroli Caesaris et Regis Angliae conventum, qui fuit 40 ante annos, ni fallor, undecim Calecii, edicto Cardinalis Eboracensis non episcopi tantum sed et inferioris gradus homines cogerentur magnis impendiis ornare sese byssinis ac damascenis, solus omnium ille contempto edicto pilum in cultu suo non mutaverit. 45 Quid esse possit illo pectore incorruptius? Nunc felix illa anima, sicut Ecclesiae praeclarum lumen fuit, ita coelesti Hierosolymae sidus illustre addit. Frequenter apud suos hanc vocem solebat emittere: 'Utinam mihi contingat priusquam hinc emigrem, semel videre 50 complectique meum Erasmum. Nunquam sinam illum a me divelli.' Votum erat mutuum, sed neutri contigit quod optavit. Utinam illud concedat Christi misericordia, ut nos invicem brevi complectamur illic ubi nulla est futura distractio, neque quisquam erit qui 55 vel illum mihi vel me illi...

  • Vydavateľstvo: Books LLC, Reference Series
  • Formát: Paperback
  • Jazyk:
  • ISBN: 9781153739481

Generuje redakčný systém BUXUS CMS spoločnosti ui42.